Voici un texte tiré du Satiricon de Pétrone. C'est du latin vulgaire, parlé par quelqu'un de la rue. Il n'y a pratiquement aucune difficulté grammaticale, et l'histoire est amusante :
Commençons par la première phrase. Rien de difficile.
Je vous demanderai d'expliquer brièvement 3 faits grammaticaux :
1) Cum... servirem
2) in vico angusto
3) Gavillae
Cum adhuc servirem, habitabamus in vico angusto ; nunc Gavillae domus est. Ibi, quomodo dii volunt, amare coepi uxorem Terentii coponis : noveratis Melissam Tarentinam, pulcherrimum bacciballum... Huius contubernalis ad villam supremum diem obiit. Itaque per scutum, per ocream egi aginavi, quemadmodum ad illam pervenirem...
Forte dominus meus Capuae exierat... Nactus ego occasionem, persuadeo hospitem nostrum ut mecum ad quintum miliarium veniat. Erat autem miles, fortis tanquam Orcus. Apoculamus nos circa gallicinia; luna lucebat tanquam meridie. Venimus inter monimenta: homo meus coepit ad stelas <iter> facere; sedeo ego cantabundus et stelas numero. Deinde, ut respexi ad comitem, ille exuit se et omnia vestimenta secundum viam posuit. Mihi anima in naso esse ! Stabam tanquam mortuus. At ille circumminxit vestimenta sua et subito lupus factus est. Nolite me iocari putare! Ut mentiar, nullius patrimonium tanti facio. Sed, quod coeperam dicere, postquam lupus factus est, ululare coepit et in silvas fugit. Ego primitus nesciebam ubi essem; deinde accessi, ut vestimenta eius tollerem: illa autem lapidea facta sunt. Qui mori timore nisi ego ? Gladium tamen strinxi et in tota via umbras cecidi, donec ad villam amicae meae pervenirem. In larvam intravi, paene animam ebullivi, sudor mihi per bifurcum volabat, oculi mortui; vix unquam refectus sum.
Melissa mea mirari coepit, quod tam sero ambularem, et : "si ante, inquit, venisses, saltem nobis adiutasses; lupus enim villam intravit et omnia pecora tanquam lanius sanguinem illis misit. Nec tamen derisit, etiamsi fugit; servus enim noster lancea collum eius traiecit". Haec ut audivi, operire oculos amplius non potui, sed luce clara Gai nostri domum fugi tanquam copo compilatus; et postquam veni in illum locum in quo lapidea vestimenta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem. Ut vero domum veni, iacebat miles meus in lecto, tanquam bovis, et collum illius medicus curabat. Intellexi illum versipellem esse, nec postea cum illo panem gustare potui, non si me occidisses.
PÉTRONE, Satiricon, LXI - LXII.
Commençons par la première phrase. Rien de difficile.
Cum adhuc servirem, habitabamus in vico angusto ; nunc Gavillae domus est.
Je vous demanderai d'expliquer brièvement 3 faits grammaticaux :
1) Cum... servirem
2) in vico angusto
3) Gavillae